- IDALUS
- IDALUSmons Cypri, olim Veneri sacer, ad cuius radices situm est Idalium, Plin. l. 5. c. 31. Virg. Aen. . 1. v. 685. et Lucan. Civ. Bell. l. 8. v. 716. Cypri nunc pagus, Bourg Dalim, olim opp, quod ab eventu nomen accepit. Nam cum oraculum Chalcenori datum esset, ut illic urbem conderet, ubi primum orientem solem conspicaretur, unus e comitibus, qui forte astabat, ad eum conversus εἶδον ἅλιον, inquit, i. e. vidi solem. Quo audito, Chalcenor arripuit omen, civitatemque ibi statuit, et ab eo vocavit. Ita Steph. At, ut cetera taceam, in Idalium a breve est, quod in ἅλιον non potest non esselongum quia est loco τοῦη. Proinde videtur Idalium Phoenicium esse Iidala, vel Idala, cuius nominis opp. in tribu Zabulon memoratur Ios. c. 19. v. 15. Hier. in loc. Hebr. seribit Iadela, tamquam conflatâ voce ex duabus Jad, et ela Dea, quod ad verbum est locus Deae, i. e. locus Veneri sacer. Boch. Virg. Aen. l. 10. v. 86.Est Paphos, Idaliumque tibi, sunt alta Cytbera:Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.